monumenta.ch > Servius > 299
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 298 <<<     >>> Versus 300

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 299

1 lm|hospitio|lm ad hospitium.
2 lm|ne fati nescia dido|lm non sui: nam si sciret exitum suum, multo magis vetaret: sed 'fati' dixit voluntatis Iovis, sicut 'fatis Iunonis iniquae'. aut certe fati Troianorum, qui non sponte, sed necessitate ad Africam venerant, quod utique ignorabat Dido. illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum: quod etiam excusant Troiani non nos aut ferro Libycos populare penates venimus. ergo hoc agitur, ut discat Dido eos ad Italiam tendere. quomodo ergo se iungit Aeneae? sed furoris illud est, non consilii. nam nec sacerdotibus haec dicentibus credidit. unde est 'quid vota furentem, quid delubra iuvant?'
Servius HOME

bav1646.136 bnf7959.80 bnf7960.60 bnf7962.30 bnf10307.225 med221.114 ubk206.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik