1 | lm|ut terrae|lm propter illud quod sequitur 'hospitio prohibemur harenae'. |
2 | lm|pateant|lm propter illud 'cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis'. non nulli sane 'pateant' pacatae sint accipiunt, ut Sallustius 'simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentes tum et pacis modo effusas'; hic enim habitus pacis. et in Catilina 'cuncta maria terraeque patebant'. sic enim contra cum dicitur 'clausa omnia' bellum significatur, ut ipse 'quae moenia clausis ferrum acuant portis'. |