Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 295
1 | lm|saeva sedens super arma|lm secundum antiquam licentiam. sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse praepositiones. ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt: nunc in his mutata natura est. [ergo] |
2 | lm|super|lm pro supra. et nunc haec praepositio accusativo servit, ubi vero 'de' significat, ablativo. |
3 | lm|aenis nodis|lm non centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia sunt catenae nodi plures. quidam 'aeneis' pro ferreis tradunt, ut 'micat aereus ensis': et 'aerea quem obliquum rota transit'. |