monumenta.ch > Servius > 294
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 293 <<<     >>> Versus 295

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 294

1 lm|belli portae|lm Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit.
2 lm|furor impius intus|lm ut superius diximus propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in Sicilia. aut sicut quidam tradunt
3 lm|furor impius intus|lm non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit.
Servius HOME

bav1646.136 bnf7959.80 bnf7960.60 bnf7962.30 bnf10307.224 med221.114 ubk206.38