1 | lm|cana fides et vesta|lm subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam: unde et Horatius 'et albo rara Fides colit velata panno'. Vesta vero pro religione, quia nullum sacrificium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur. Vesta autem dicta vel ἀπὸ τῆς ἑστίας, ut digammos sit adiecta, sicut ἦρ ver, Ἐνετὸς Venetus, vel quod variis vestita sit rebus. ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque et aliis locis ardentibus datur intellegi. |
3 | lm|remo cum fratre quirinus iura dabunt|lm multi sic intellegere volunt ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos fratris manes geminis omnibus usus est Romulus: unde est 'viden ut geminae stent vertice cristae?' sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit. constat praeterea Iani templum patuisse sub Romulo, quia bellis numquam vacavit. alii volunt per hos Romanos intellegi. vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit uxorem, et cum eo pariter bella tractavit: unde est 'parte alia dis et ventis Agrippa secundis'. nam adulans populus Romanus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Caesar, an Augustus vocari. ille ne unum eligendo partem laederet quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et primo Quirinus dictus est, inde Caesar, postea quod et obtinuit Augustus, sicut Suetonius probat et in georgicis ostendit Vergilius. nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt quique ab Augusto victi sunt, ait 'victorisque arma Quirini'. ut autem pro Agrippa Remum poneret, poetico usus est more; nam nomen ex vicino sumpsit. hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur: hasta enim, id est curis, telum longum est, unde et securis quasi semicuris: vel a κοίρανος qui Graece rex dicitur: constat autem Graecos fuisse Romanos: vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit Gradivus dicitur, cum tranquillus est Quirinus. denique in urbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi. |