monumenta.ch > Servius > 289
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 288 <<<     >>> Versus 290

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 289

1 lm|honustum|lm inter honustum et oneratum hoc interest, quod oneratus est qualicumque pressus pondere, honustus vero cui onus ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia etiam ab honore descendit, retinet aspirationem. alii 'honestum' legunt; veteres enim honestum pro specioso ponebant, ut 'Dardanius caput ecce puer detectus honestum'.
Servius HOME

bav1646.135 bnf7959.79 bnf7960.59 bnf7962.30 bnf10307.223 med221.113 ubk206.38