monumenta.ch > Servius > 717 > 287
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 286 <<<     >>> Versus 288

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 287

1 lmmperium oceano, famam qui terminet astris|lm aut ad laudem dictum est, aut certe secundum historiam. re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est 'ecce Dionaei processit Caesaris astrum'.
2 lm|a magno|lm sicut Alexander, sicut Pompeius. Graeci enim omne magnificum magnum, ut mater magna et dii magni.
Servius HOME

bav1646.135 bnf7959.79 bnf7960.59 bnf7962.30 bnf10307.223 med221.113 ubk206.38