monumenta.ch > Servius > 286
    >>> Versus 287

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 286

1 lm|nascetur|lm ad illud respondet 'certe hinc Romanos olim' et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad laudem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descriptione. haec autem Iovis allocutio partim obiecta purgat partim aliquid pollicetur.
2 lm|pulchra|lm allusit propter Venerem.
3 lm|Troianus|lm ac si diceret, etiam Caesar Troianus est.
4 lm|caesar|lm hic est, qui dictus est Gaius Iulius Caesar. Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum. hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et triumphum nec impetrasset adversante Cn. Pompeio magno eiusque amicis, qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, quo Pompeius victus Alexandriae occiditur. Caesar Romam compositis rebus et Alexandria debellata reversus in curia Pompeiana a Cassio et Bruto aliisque Pompeianis occisus est. cuius heres Augustus cum intrasset urbem coegit a senatu interfectores Caesaris parricidas et hostes iudicari, eumque in deorum numerum referri et divum appellari.
Servius HOME

bav1646.135 bnf7959.79 bnf7960.59 bnf7962.30 bnf10307.223 med221.113 ubk206.38