Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 272
1 | lm|hinc iam|lm praeterea. si autem 'hic iam', in hoc scilicet loco. |
2 | lm|ter centum|lm quomodo trecentos annos dicit, cum eam quadringentis regnasse constet sub Albanis regibus? sed cum praescriptione ait 'tercentum', scilicet usque ad ortum urbis Romae; ait namque 'donec regina sacerdos Marte gravis'. et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos. |
3 | lm|totos|lm id est sine intermissione. |
4 | lm|regnabitur|lm impersonalibus usus est, quia de multis dicit, ut 'usque adeo turbatur agris'. |