1 | lm|a sede lavini transferet|lm verum est: vitans enim novercalem invidiam, quod timore Ascanii Lavinia post Aeneae mortem ad Tyrrhum paternum pastorem gravida confugit ad silvas, nam ibi etiam Silvium peperisse dicitur, deseruit Lavinium et Albam Longam condidit dictam ab omine albae porcae repertae vel situ civitatis. ad quam cum de Lavinio dii Penates translati nocte proxima Lavinium redissent, atque eos denuo Albam Ascanius transtulisset, et illi iterum redissent Lavinium, eos manere passus est, datis qui sacris praeessent agroque eis adsignato, quo se alerent. |