monumenta.ch > Servius > 612 > 269
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 268 <<<     >>> Versus 270

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 269

1 lm|triginta|lm vel quod XXX. tantum annos regnavit, vel quod Cato ait, 'XXX. annis expletis eum Albam condidisse'.
2 lm|magnos orbes|lm tria sunt genera annorum: aut enim lunaris annus est XXX. dierum, aut solstitialis XII. mensum, aut secundum Tullium magnus, qui tenet XIIDCCCCLIIII. annos, ut in Hortensio horum annorum quos in fastis habemus magnus XIIDCCCCLIIII. amplectitur. hoc ergo loco magnum dixit comparatione lunaris, et alibi 'interea magnum sol circumvolvitur annum'. annus autem dictus quasi anus, id est anulus, quod in se redeat, ut est 'atque in se sua per vestigia volvitur annus', vel ἀπὸ τοῦ ἀνανεοῦσθαι, id est ab innovatione.
3 lm|volvendis|lm volubilibus vel quia volvuntur, ut supra.
Servius HOME

bav1646.133 bnf7959.78 bnf7960.59 bnf7962.30 bnf10307.222 med221.111 ubk206.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik