2 | lm|cui nunc cognomen iulo additur|lm secundum Catonem historiae hoc habet fides: Aeneam cum patre ad Italiam venisse et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo proelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium confugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Turnusque pariter rapti sunt. migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse. et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi ἰοβόλον, id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam ἴουλον Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur. sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flumine Ascanio, ut est 'transque sonantem Ascanium'; deinde Ilum dictum a rege Ilo, unde et Ilium, postea Iulum occiso Mezentio: de quibus nominibus hoc loco dicit 'at puer Ascanius cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat'. ab hac autem historia ita discedit Vergilius, ut aliquibus locis ostendat, non se per ignorantiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo loco 'quo magis Italia mecum laetere reperta': ecce ἀμφιβολικῶς dixit, ostendit tamen Anchisen ad Italiam pervenisse. sic autem omnia contra hanc historiam ficta sunt, ut illud ubi dicitur Aeneas vidisse Carthaginem, cum eam constet ante LXX. annos urbis Romae conditam. inter excidium vero Troiae et ortum urbis Romae anni inveniuntur CCCXL. |
3 | lm|cognomen iulo|lm si proprie loqueretur, agnomen diceret, non cognomen, sed magis ad familiam respexit, quia omnis gens Iulia inde originem ducit. dicimus autem et nomen mihi est Cicero, ut 'Hecyra est huic nomen fabulae', et Ciceronis, ut Sallustius 'cui nomen oblivionis condiderant', et Ciceroni, ut 'cui Remulo cognomen erat', et Ciceronem, ut 'Aeneadasque meo nomen de nomine fingo'. melius tamen est dativo uti. |