monumenta.ch > Servius > 169 > 265
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 264 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 265

1 lm|tertia dum Latio regnantem viderit aestas|lm rhetorice, ne breve esset si triennium diceret, tempora divisit in species. ordo autem est longissimus, nam aliter non procedit, 'sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam, tertia dum Latio regnantem viderit aestas'. ergo videtur sic tacite mortem Aeneae significasse. 'dum' autem pro donec, ut 'dum conderet urbem', id est donec. quidam ideo bis annos ternos memorasse tradunt, ut tres annos solum Aeneam regnaturum significaret, quod cum Latino alios tres annos regnasse dicitur.
Servius HOME

bav1646.133 bnf7959.78 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.222 med221.111 ubk206.38