monumenta.ch > Servius > 261
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 260 <<<     >>> Versus 262

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 261

1 lm|hic|lm id est Aeneas. et est ordo 'hic bellum ingens geret Italia'. alii 'hic' pro 'post haec quae dixi' accipiunt, ut sit loci adverbium pro temporis.
2 lm|tibi fabor enim|lm hoc loco excusat quaestionem futuram, quasi Veneri dolenti quae vera sunt dicat, sed aliter loquatur cunctis praesentibus dis: dicet enim in decimo 'abnueram bello Italiam concurrere Teucris'.
3 lm|quando|lm siquidem, quoniam.
4 lm|remordet|lm sollicitat. Terentius 'par pari referto, quod eam remordeat'.
Servius HOME

bav1646.133 bnf7959.78 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.221 med221.111 ubk206.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik