monumenta.ch > Servius > 492 > 125 > 133 > 617 > 259
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 258 <<<     >>> Versus 260

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 259

1 lm|sublimemque feres ad sidera caellm propter illud 'caeli quibus adnuis arcem'. Aeneas enim secundum quosdam in Numicum cecidit fluvium, secundum Ovidium in caelum raptus est, appellatus tamen est Iuppiter indiges. Aeneas enim post errores VII. annorum cum ad Italiam pervenisset et, sicut historia habet, cognito quod Veneris filius, Troia profugus fatis iuvantibus ad Italiam venisset, ab Latino susceptus esset, filiam eius Lavinam duxit uxorem: quo dolore Turnus rex Rutulorum, qui ante Laviniam sperabat uxorem, et Latino et Aeneae bellum indixit. sed primo proelio Latinus est interemptus, secundo vero Aeneas Turnum occidit. ipse vero ut quidam dicunt cum Mezentium, ut quidam vero Messapum fugeret, in Numicum fluvium cecidit, ut vero Ovidius refert in caelum raptus est, cuius corpus cum victis a se Rutulis et Mezentio Ascanius requisitum non invenisset, in deorum numerum credidit relatum. itaque ei templum condidit et Iovem Indigetem appellavit. bene autem addidit 'feres', ut gratius esset quod per ipsam fieret.
Servius HOME

bav1646.133 bnf7959.78 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.221 med221.111 ubk206.38