1 | lm|fata tiblm non propter te; fati enim immobilis ratio est. sed aut vacat 'tibi', ut 'qui mihi accubantes in conviviis', aut certe tuta tibi sunt fata, non tamen propter te. |
2 | lm|cernes urbem|lm aut Romam significat, quia cum proprietatem detrahimus, quod magnum est significamus, ut si dicas 'legi oratorem' nec addas quem, intellego Ciceronem; et ne longa sit exspectatio, adiecit 'et promissa Lavini moenia': aut certe detrahe 'et', sicut multi, et epexegesin facis 'cernes urbem', id est 'promissa Lavini moenia'. videtur autem figurate dictum 'urbem' et 'moenia', quia diversis idem significavit. |