Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 257
1 | lm|parce metu|lm quotiens in causis arguimur, ante nos purgare debemus et sic ad actionem descendere: quod et hoc loco Iuppiter facit; ante enim obiecta purgat et sic venit ad promissionem. et est 'parce metu' elocutio usualis, id est dimitte metum, quomodo dicimus parce verbis, parce iniuriis. alii 'metu' pro metui accipiunt, ablativum pro dativo; aut certe ideo metum aufert, ut animo securiore possit audire, ut alibi 'solvite corde metum, Teucri'. |
2 | lm|cytherea|lm omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut Κυθέρεια Cytherea, Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea. omnia autem quae dicit Iuppiter ad solutionem pertinent antedictorum. nunc dicit 'parce metu', quia superius dixerat 'tristior'; 'manent inmota', quia dixerat 'quae te genitor sententia vertit?' et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, nulla ratione posse fata mutari. sane servat et hic ordinem sicut in Aeoli oratione, ut statim promittat quod praestaturus est, ne auditor sit exspectatione suspensus. |
3 | lm|tuorum|lm vel Troianorum vel Romanorum. |