1 | lm|oscula libavit|lm leviter tetigit. et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. sane multi nolunt ita intellegi, ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa labella contingens, sed ita aiunt: tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre. ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula; nam ora vultus dici, ut 'intentique ora tenebant' et 'sic ora ferebat'. ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus 'summaque per galeam delibans oscula fatur'. |