monumenta.ch > Servius > 441 > 713 > 741 > 253
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 252 <<<     >>> Versus 254

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 253

1 lm|hic|lm id est talis, ut 'hunc ego te Euryale aspicio', id est talem.
2 lm|pietatis|lm superius 'in te committere' ait, ut peccato Aeneam et Troianos excuset; hic plus addit: non solum eos non esse malos, sed etiam pios esse.
3 lm|honos|lm cum secundum artem dicamus honor arbor lepor, plerumque poetae r in s mutant causa metri; os enim longa est, or brevis. hoc quidem habet ratio: sed ecce in hoc loco etiam sine metri necessitate 'honos' dixit. item Sallustius paene ubique 'labos' posuit, quem nulla necessitas coegit. melius tamen est servire regulae.
4 lm|sic nos in sceptra reponis|lm 'sic', hoc est per naufragia. 'in sceptra' aut ad imperia reservas, aut certe antiqua est licentia communium praepositionum.
5 lmn sceptra reponis|lm id est restituis in regna quae amisimus.
Servius HOME

bav1646.132 bnf7959.78 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.221 med221.110 ubk206.38