monumenta.ch > Servius > 164 > 568 > 251
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 250 <<<     >>> Versus 252

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 251

1 lm|navibus amissis|lm cur, cum una navis perierit, ait 'navibus'? aut invidiose dixit et exaggerat, aut quia adhuc aliae desunt, aut quia eas non perisse ignorat Aeneas.
2 lmnfandum|lm pro infande posuit, ut in VI. 'miserum septena quotannis'. item 'torvumque repente clamat' pro torve. et est figura, quae fit quotiens nomen pro adverbio ponitur; magis autem poetica est, in prosa aut rara aut numquam. tamen hoc loco 'infandum' potest esse etiam interiectio dolentis.
3 lm|unius|lm hic produxit paenultimam.
4 lm|unius]|lm cautius, quam si dixisset Iunonis.
Servius HOME

bav1646.132 bnf7959.77 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.221 med221.110 ubk206.38