Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 250
1 | lm|nos tua progenies|lm sic loquitur quasi una sit de Troianis; nam aliter sensus non procedit. quod autem dixit 'tua progenies', epexegesis est, ut 'ast ego quae divum incedo regina'. |
2 | lm|nos tua progenies]|lm quasi patiatur et ipsa quod et filius. et bene 'tua progenies' propter Antenorem. |
3 | lm|adnuis|lm quia nutu semper promittit aliquid Iuppiter, ut 'annuit et totum nutu tremefecit Olympum'. |
4 | lm|annuis|lm licet ipsa dea sit, tamen sub persona Aeneae se posuit. |