monumenta.ch > Servius > 270 > 248
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 247 <<<     >>> Versus 249

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 248

1 lm|et genti nomen dedit|lm hoc est, quod ne victori quidem concedetur Aeneae: quod scimus a Iunone esse perfectum, contra quam oblique loquitur propter considerationem mariti. hi autem primis temporibus ab Antenore dicti sunt Antenoridae. ipsum vero quidam dicunt †haec ora se appellasse. aut certe 'nomen' nobilitatem vel dignitatem, ut 'et nos aliquod nomenque decusque gessimus'.
2 lm|armaque fixit Troia|lm hoc est, securus est, quia solent missi militia sive gladiatura quibuslibet templis arma suspendere, ut Horatius 'Veianius armis Herculis ad postem fixis' et 'Danais de poste refixum'.
3 lm|armaque fixit|lm quasi non necessaria consecravit; figere enim consecrare hic debemus accipere, ut 'postibus adversis figo'.
Servius HOME

bav1646.132 bnf7959.77 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.221 med221.110 ubk206.38