1 | lm|hic tamen|lm hoc est etiam in loco difficili. |
2 | lm|hic|lm pro illic. |
3 | lm|urbem patavlm hoc est Patavium. Patavium autem dictum vel a Padi vicinitate, quasi Padavium, vel ἀπὸ τοῦ πέτασθαι, quod captato augurio dicitur condita, vel quod avem telo petisse dicitur et eo loco condidisse civitatem. alii a palude Patina, quae vicina civitati fuisse dicitur, Patavium dictam putant. sane 'Patavi' minorem nominativo genetivum fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas nominativo suo habere debeat; Patavium enim Patavii facit. |
4 | lm|sedesque locavit|lm ex votis suis facit invidiam, dicens id concessum Antenori, quod ipsa desiderat. |