monumenta.ch > Servius > 246
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 245 <<<     >>> Versus 247

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 246

1 lm|mare|lm it quasi proruptum mare.
2 lm|mare|lm amat poeta rem historiae carmini suo coniungere. Varro enim dicit hunc fluvium ab incolis mare nominari.
3 lm|proruptum|lm id est effusum fluens. et melius 'proruptum', quam 'praeruptum' legere. bene autem definit, quid est largus fons? solutum mare.
4 lm|pelago|lm aquarum abundantia.
5 lm|premit|lm populatur, vastat. sane multi 'it mare proruptum' et 'pelago premit arva sonanti' hoc intellegi volunt, quod tanta est in illis locis accessa quae dicitur maris, ut per ora Timavi, id est usque ad initium fontis mare ascendat. unde ait 'it mare proruptum et pelago p. a.', id est <ut> aqua maris premat arva, hoc est litora vicina cooperiat. constat autem et in illo loco accessam maris usque ad montem pervenire et per omne litus Venetiarum mare certis horis et accedere per infinitum et recedere. Timavus autem in Histria est inter Aquileiam et Tergestum.
Servius HOME

bav1646.131 bnf7959.77 bnf7960.58 bnf7962.30 bnf10307.220 med221.110 ubk206.38