1 | lmllyricos penetrare sinus|lm Antenor non Illyricum, non Liburniam, sed Venetiam tenuit. ideo autem Vergilius dicit 'Illyricos sinus', quod inde venit quidam Henetus rex, qui Venetiam tenuit, a cuius nomine Henetiam dictam posteri Venetiam nominaverunt. |
2 | lm|tutus|lm ideo tutus, quia Raeti Vindelici ipsi sunt Liburni, saevissimi admodum populi, contra quos missus est Drusus. hi autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit 'quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli'. hoc ergo nunc ad augmentum pertinet, quod tutus est etiam inter saevos populos. |