monumenta.ch > Servius > 157 > 539 > 435 > 235
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 234 <<<     >>> Versus 236

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 235

1 lm|fore|lm futuros esse. et est de verbis defectivis.
2 lm|revocato|lm dicendo 'revocato' ostendit Italiam, unde Dardanus fuerat.
3 lm|a sanguine teucrlm Teucrum pro Dardano posuit: Dardanus enim de Italia profectus est, Teucer de Creta: quia solent poetae nomina de vicinis provinciis vel personis usurpare, ut 'domitus Pollucis habenis Cyllarus', cum Castor equorum domitor fuerit; item et 'manibus Procne pectus signata cruentum' pro Philomela; item Didonem Sidoniam dicit, cum sit Tyria, a loci vicinitate; item 'quid loquar aut Scyllam Nisi?' cum Phorci fuerit. et sciendum est, inter fabulam et argumentum, hoc est historiam, hoc interesse, quod fabula est dicta res contra naturam, sive facta sive non facta, ut de Pasiphae, historia est quicquid secundum naturam dicitur, sive factum sive non factum, ut de Phaedra.
Servius HOME

bav1646.131 bnf7959.77 bnf7960.57 bnf7962.30 bnf10307.220 med221.109 ubk206.38