monumenta.ch > Servius > 234
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 233 <<<     >>> Versus 235

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 234

1 lm|certe hinc Romanos|lm atqui nusquam hoc legimus, sed per silentium intellegimus, ut superius de Iunone 'audierat'.
2 lm|olim|lm aut 'olim fore' et futuri temporis est, aut 'olim pollicitus'.
3 lm|volventibus|lm volubilibus, et est participium pro nomine. volvens enim est qui volvit, volubilis qui volvitur. anni autem volvuntur, non volvunt, ut est 'atque in se sua per vestigia volvitur annus'. alii quia deficit lingua Latina participio praesenti passivo praesens activum positum volunt, ut 'volventia plaustra' et 'siliqua quassante' quae quassetur.
Servius HOME

bav1646.130 bnf7959.77 bnf7960.57 bnf7962.30 bnf10307.220 med221.109 ubk206.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik