monumenta.ch > Servius > 277 > 232
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 231 <<<     >>> Versus 233

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 232

1 lm|quid troes potuere??|lm hoc est, qui Grais pares non fuerunt, in te aliquid possunt? et est argumentum ab inpossibili, ut alibi 'non ea vis animo'. et est validius, quam a voluntate; plus enim est non posse, quam nolle.
2 lm|troes|lm erit nominativus Tros. et haec breviter scienda regula est, quia omnia nomina monosyllaba Graeca, quae in Latinum sermonem transeunt, tertiae sunt tantum declinationis et tam Latine quam Graece declinari possunt, ut Tros Trois et Troos, Pan Panis et Panos, ut 'Arcadici dictum Panos de more Lycaei'.
Servius HOME

bav1646.130 bnf7959.77 bnf7960.57 bnf7962.30 bnf10307.219 med221.109 ubk206.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik