2 | lm|aeternis regis imperiis et fulmine terres|lm volunt quidam superfluo 'regis' ad deos referri, 'terres' ad homines, nescientes quia maioris potestatis est idem posse circa deos, quod circa homines. 'et fulmine terres' non sine causa adiecit 'terres'. est enim fulmen quod terreat; est quod adflet, ut 'fulminis adflavit ventis'; est quod puniat, ut 'vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras': peremptorii autem fulminis late patet significatio: est quod praesaget, ut 'de caelo tactas memini praedicere quercus'. poetarum autem consuetudo est prope semper cum Iovem nominaverint et fulmen adiungere, ut 'audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit' et ante 'genitor cum fulmina torques'. |