monumenta.ch > Servius > 228
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 227 <<<     >>> Versus 229

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 228

1 lm|tristior|lm conparativum posuit pro positivo. quando enim tristis est Venus, ut nunc 'tristior' diceretur? sic Sallustius utque ipsum mare Ponticum dulcius quam cetera. an modo tristior, cum et ante propter Aeneam soleret tristis esse? an tristior pro laetitia Veneris?
2 lm|oculos suffusa nitentes|lm nitidos oculos lacrimis perfusos habens. et est figura, quae fit quotiens participio praeteriti temporis a passivo iungimus casum accusativum, ut 'deiectus animum', 'maesta vultum'. dicendo autem 'nitentes' expressit nimiam etiam in lacrimis pulchritudinem, sicut de Euryalo 'lacrimaeque decorae'.
Servius HOME

bav1646.130 bnf7959.76 bnf7960.57 bnf7962.30 bnf10307.219 med221.109 ubk206.37