1 | lm|et libyae defixit lumina regnis|lm prooeconomia, id est dispositio carminis. vituperabile enim fuerat, si ex abrupto transitum faceret, quod in nono fecit: quae res tamen excusatur uno sermone 'atque ea diversa penitus dum parte geruntur', id est eodem tempore, quod solum est interpositum. nunc vero bene transiit, quia inducit Iovem et de rebus humanis cogitantem et Africam respicientem, ad quam venere Troiani. unde honestus color est, ut Venus adeat Iovem, timens ne Romana fata Carthagini concedat; felix enim eventus sequitur loca quae respexerit Iuppiter: unde in secundo ait 'aspice nos hoc tantum' et alibi 'atque oculos Rutulorum reicit arvis', ubi erat futura victoria. |