Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 224
1 | lm|despiciens|lm deorsum aspiciens, sicut 'suspiciens' sursum aspiciens. notandum sane, quia si dispiciens dixerimus, diligenter inquirens significamus, sicut deduco et diduco; nam deduco est prosequor, diduco vero divido. |
2 | lm|velivolum|lm duas res significat, et quod velis volatur, ut hoc loco, et quod velis volat, ut Ennius 'naves velivolas', qui et proprie dixit. et est ista reciproca translatio navium et avium. legimus enim 'et velorum pandimus alas' et contra de apibus 'nare per aestatem liquidam', cum natatus navium sit, alae vero avium. et sciendum est esse reciprocas translationes, esse et partis unius. |
3 | lmacentes|lm aut in longum expositas, aut proprium epitheton est terrarum; nam cum cetera elementa mobilia sint, sola terra stabilis est, unde et bruta dicitur. alibi 'tantum campi iacet'. |