Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 223
1 | lm|finis|lm vel fabularum vel diei. sequitur namque paulo post 'Aeneas per noctem plurima volvens'. et sciendum est Vergilium non semper dicere ortum vel occasum diei, sed aut intellectui relinquere, ut hoc loco, aut negotiis tempora significare. est autem poetica callopistia non omnia exprimere: unde ait Horatius in arte poetica 'nec verbum verbo curabis reddere fidus interpres'; quamvis plerique de translatione Graecitatis hoc adserant dictum. Homerus sane ista contemnens tempora universa describit. |
2 | lm|et iam finis erat|lm vel epularum vel famis vel malorum, ex quo Iuppiter in caelo ita constitit, ut Libyam respiceret. |
3 | lm|cum iuppiter aethere summo despiciens|lm oeconomiam istam secundum mathesin videtur ordinasse Vergilius; nam Iove in altitudine sua posito cum Venere significatur quod per mulierem aliqua felicitas possit evenire. ergo quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasionem coniugii, idcirco haec poeta praemisit. sane et illud animadvertendum quod peritissime dixit tristiorem Venerem fuisse cum Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem futurum; nam se utique Dido interemit. quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere. illud etiam mathematici dicunt, Venere in Virgine posita misericordem feminam nasci: atque ideo Vergilius fingit in habitu virginis venatricis Venerem occurrisse filio, quod et misericordem postea reginam probavit Aeneas et in venatione cum ea permixtus est. |
4 | lm|aethere summo|lm qui summus est; et proprium et perpetuum aetheri epitheton dedit, quia omnibus superior est: non ergo quasi elegerit Iuppiter locum qui superior est. |