monumenta.ch > Servius > 219
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 218 <<<     >>> Versus 220

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 219

1 lm|exaudire vocatos|lm aut subaudimus 'deos' et quasi conquestio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non solum perisse eos, sed nec sepulturam habere, ad quam vocentur. novimus enim quod mortuorum umbrae ad sepulcra vocabantur, ut est 'manesque vocabat Hectoreum ad tumulum'. et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur, quia post facta sepulcra manes vocantur, ut in tertio 'animamque sepulcro condimus et magna supremum voce ciemus'; post nomen enim defuncti vocatum tertio dicebatur vale vale vale. aut ideo non exaudire quia iam illi mortui sint, aut a praetereuntibus vocatos non exaudire, aut certe in ea parte sitos, ut nec vocati exaudiant, quia fuit et alius mos, ut eos qui in aliena terra perissent vocarent, ut est 'et magna manes ter voce vocavi'.
Servius HOME

bav1646.129 bnf7959.76 bnf7960.57 bnf7962.30 bnf10307.218 med221.108 ubk206.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik