monumenta.ch > Servius > 216
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 215 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 216

1 lm|postquam exempta fames|lm caute in maestitia cibis famem exemptam dicit, id est fugatam, non affluentiam quaesitam. Homerus ' αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἓντο'.
2 lm|mensaeque remotae|lm quia apud maiores ipsas apponebant mensas pro discis: unde est 'et mensae grata secundae'. duas enim habebant mensas: unam carnis, alteram pomorum. sane aliquando inducit luxuriosas epulas 'postquam prima quies epulis mensaeque remotae'.
3 lm|amissos|lm non re vera, sed ut illo tempore putabant.
Servius HOME

bav1646.129 bnf7959.76 bnf7960.57 bnf7962.30 bnf10307.218 med221.108 ubk206.35