monumenta.ch > Servius > 211
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 210 <<<     >>> Versus 212

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 211

1 lm|tergora|lm tergus tergoris, unde et 'tergora', corium significat, tergum vero tergi, ut templum templi, dorsum significat, ut Sallustius 'scilicet quia tergis abstinetur'. sed haec a veteribus confundebantur, ut alibi 'taurino quantum possent circumdare tergo'. item in nono 'ingerit hastas in tergus'. quidam mox detracta coria pelles dici, subacta autem et iam medicata coria appellanda tradunt.
2 lm|viscera nudant|lm 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut 'in Albano Latinis visceratio dabatur', id est caro. est autem nominativus hoc viscus huius visceris, ut Lucretius 'viscus gigni sanguenque creari'. sanguen autem ideo dixit, quia sanguinis facit, ut carmen carminis; si enim sanguis diceret, par esset genetivus, ut anguis, pinguis.
Servius HOME

bav1646.129 bnf7959.76 bnf7960.56 bnf7962.29 bnf10307.218 med221.107 ubk206.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik