1 | lm|praedae|lm ad praedam, ut 'inferretque deos Latio'. |
2 | lm|accingunt|lm studiose parant, ut alibi 'accingunt operi'; accinctos enim industrios dicimus, ut Horatius 'altius ac nos praecinctis unum', sicut econtra neclegentes discinctos vocamus, ut 'discinctos Mulciber Afros'. |
3 | lm|dapibusque futuris|lm ambitiose dixit quod sunt cervi dapes futurae. |