1 | lm|spem|lm laetitiam, ut 'spem fronte serenat': et est crebra apud Vergilium figura, quae fit quotiens significatur ab eo quod praecedit id quod sequitur, nam spem laetitia sequitur: spes vero in vultu non videtur, sed laetitia. haec autem figura et versa vice fit, ut intellegamus ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut 'meritaeque expectent praemia palmae' palmam pro virtute posuit, quae praemium meretur et palmam. |