2 | lm|vosmet|lm 'met' πάρελκον est. sciendum autem est, has particulas 'met' 'piam' 'te', ut egomet quispiam tute et similia ornatus causa poni. sunt autem adverbia. quicquid enim ab illis septem recesserit partibus adverbium sit necesse est. item quemadmodum probamus adverbia esse, quia dicimus 'docte facio', 'docte feci', 'docte fecisti', et mutato verbo remanet adverbium: ergo si sic et in istis particulis invenimus, ut egomet vosmet, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, adverbia sine dubio sunt, nulla enim hoc alia pars orationis admittit. notandum sane quod hae particulae plerumque suam naturam habent, non syllabarum. nam cum 'te' et 'met' longae sint, 'tutemet' dactylus invenitur, nec possumus harum partium naturam discutere, quia sub regulis non sunt. |