1 | lmllic fas regna resurgere Troiae|lm figura etiam ante dicta, qua per contrarium aliquid intellegimus. dicendo enim 'illic fas' ostendit alibi nefas, ut occurreret cogitationi sociorum, ne fatigati tot malis quascumque requirerent sedes, quod etiam in quinto factum est navibus incensis. bene autem 'regna Troiae' dixit, non Troiam, quam amiserant. |