monumenta.ch > Servius > 80 > 3 > 9 > 662 > 373 > 204
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 203 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 204

1 lm|per varios casus|lm argumentum a conpensatione. et bene dicendo 'casus' et 'discrimina' praeterita attenuat; neque enim ait 'pericula'. 'rerum' autem potest et salvo sensu omitti.
2 lm|sedes|lm
3 lm|quietas|lm non vacat quod adiecit 'quietas'. habuit enim sedes et in Thracia, sed portentosas, et in Creta, sed pestilentes, et ideo non quietas. 'fata' autem quidam hic deorum responsa accipiunt.
Servius HOME

bav1646.128 bnf7959.75 bnf7960.56 bnf7962.29 bnf10307.218 med221.107 ubk206.33