monumenta.ch > Servius > 305 > 203
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 202 <<<     >>> Versus 204

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 203

1 lm|mittite|lm pro omittite. et est tropus aphaeresis, quomodo temnere pro contemnere.
2 lm|forsan|lm forsan fortassis forsitan forte fors, ut 'fors et vota facit' et 'forsitan et Priami fuerint quae fata requiras'. sed omnia haec unum significant, sed varie pro metri ratione ponuntur. dicitur tamen et 'fortasse', ut Terentius 'tu fortasse, quae hic facta sunt, nescis'.
3 lm|olim|lm modo temporis futuri est.
4 lm|meminisse|lm memini et genetivum regit et accusativum; dicimus enim et memini malorum et memini mala: et iusta ratione; nam memoriae oblivio contraria est. et obliviscor similiter et genetivum regit et accusativum, ut 'obliviscere caedis atque incendiorum' et 'obliviscor iniurias tuas Clodia'. [sic Tullius Cicero.]
5 lmuvabit|lm futuri temporis est. huius autem verbi praeteritum perfectum anomalum est. nam cum primae coniugationis verba tempore perfecto aut in avi exeant, ut amavi, aut in ui solutam, ut tonui, hoc verbum neque iuvavi facit neque iuvui, sed iuvi, ut Lucanus 'iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas' (Lucan. 9,200).
6 lmuvabit]|lm sicut nunc priorum meminisse iuvat. et multi 'iuvabit' non delectabit, sed usus erit tradunt.
Servius HOME

bav1646.128 bnf7959.75 bnf7960.56 bnf7962.29 bnf10307.217 med221.107 ubk206.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik