monumenta.ch > Servius > 21 > 30 > 249 > 201
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 200 <<<     >>> Versus 202

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 201

1 lm|cyclopea saxa|lm aut quae Cyclops in Ulixen iecit, aut certe Siciliam dicit, quae plurimis locis saxosa promunturia habet, in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipse 'centum alii curva haec habitant ad litora vulgo'. possumus tamen et Aetnam accipere, quae propria Cyclopum fuit: nam et ipse in tertio ait 'nocte illa tecti silvis inmania monstra perferimus'. quidam tamen haec saxa inter Catinam et Tauromenium in modum metarum situ naturali dicunt esse, quae Cyclopea appellantur, quorum medium et eminentissimum Galate dicitur.
Servius HOME

bav1646.128 bnf7959.75 bnf7960.56 bnf7962.29 bnf10307.217 med221.106 ubk206.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik