1 | lm|vos|lm vos certe estis. |
2 | lm|scyllaeam rabiem|lm exempla pro negotiorum qualitate sumere debemus, ut hoc loco in marinis periculis ponit peractae tempestatis exempla. 'rabiem' autem secundum antiquos dictum non nulli adserunt; nam †rabiam dici adfirmant. |
3 | lm|penitusque sonantes|lm id est valde, et aut 'valde sonantes' accessistis, aut 'valde accessistis', id est iuxta. et bene ait 'accessistis'; non enim passi sunt haec pericula, sed his fuere vicini. 'accestis' autem pro accessistis dictum per syncopen, quae fit, cum de media parte verbi syllaba subducitur. |