monumenta.ch > Servius > 231 > 98 > 258 > 247 > 194
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 193 <<<     >>> Versus 195

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 194

1 lm|hinc|lm pro inde vel post, abutitur enim adverbiis more suo.
2 lm|partitur|lm Sallustius ait 'provincias inter se partiverant', nam et partio et partior dicimus: et est verbum de his, quae cum utramque recipiant declinationem pro nostra voluntate, activae tamen sunt significationis, ut punio punior, fabrico fabricor, lavo lavor. quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter activam passivamque significationem, ut dicamus tondeo alterum tondeor ab altero; sed hoc in aliis verbis dicere non possumus, ut fabrico fabricor, pasco pascor; nam legimus 'florem depasta salicti' et 'pascuntur vero dumos'. sunt autem alia verba, quae activae significationis declinationisque sunt, ut caedo, sunt quae passivae, ut caedor. invenimus tamen, activam declinationem significationem habere passivam, ut vapulo, et contra declinationem passivam activam habere significationem, ut loquor. haec ergo caute ab illis segreganda sunt verbis.
Servius HOME

bav1646.127 bnf7959.75 bnf7960.56 bnf7962.29 bnf10307.217 med221.106 ubk206.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik