Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 191
1 | lm|miscet|lm perturbat, circumagit, insequitur. |
2 | lm|frondea|lm pro frondosa posuit. plerumque enim dum varietati declinationis student poetae mutant proprietatem; nam frondeum est totum de frondibus, ut torus, frondosus vero est lucus; licet enim abundet frondibus, non tamen est de frondibus totus: ut saxeus et saxosus. |
3 | lm|turbam|lm multitudinem. Cicero in Verrinis 'videt in turba Verrem', Plautus in Amphitrione 'deinde utrique imperatores in medium exeunt extra turbam ordinum' (Plaut. Amph. 1, 1, 71). |