2 | lm|tota|lm inter 'totum' et 'omne' hoc interest, quod 'totum' dicimus unius corporis plenitudinem, 'omne' de universis dicimus, ut puta 'totum auditorium habet scolasticos', hoc est plenum est auditorium scolasticis; 'omne auditorium habet scolasticos', id est omnia auditoria. usurpant tamen poetae et ista confundunt, ut hoc loco 'tota' pro omnibus posuit, et contra pro tota 'omnem' posuit, ut est 'omnemque reverti per Troiam'. Statius 'et totos in poenam ordire nepotes', id est omnes. plerique derivationem dicunt ab eo quod est 'tot' 'totus', ut ab eo quod est 'quot' 'quotus'. sed illud notandum, quia in derivatione mutat plerumque naturam; nam cum 'tot' naturaliter brevis sit, 'totus' producitur, 'quotus' vero secundum originem suam brevis remanet. |