1 | lm|cervos|lm cervi dicti sunt ἀπὸ τῶν κεράτων, id est a cornibus. sciendum autem est etiam Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipere. sed cervi non sunt in provincia proconsulari, ad quam venit Aeneas. aut fictum ergo est secundum poeticum morem, aut ob hoc dictum, quia heroicis temporibus ubique omnia nascebantur per se, ut ipse 'omnis feret omnia tellus'. aut possunt tunc fuisse, sed ut multis aliis locis variae mutationes factae: licet quidam cervos pro quacumque fera dictos accipiant, quia post ait 'inplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae'. nam male quidam eos de vicinis insulis transfretasse tradunt, et ideo 'errantes', quod in ignotis locis essent. |