monumenta.ch > Servius > 303 > 393 > 182
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 181 <<<     >>> Versus 183

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 182

1 lm|phrygias|lm Troianas, Troia enim in Phrygia provincia est. et veri simile est, Aeneam de omni ipsa provincia socios habere potuisse. in secundo enim ait 'undique convenere animis opibusque parati'. dicta autem Phrygia ab Aesopi filia Phrygia.
2 lm|biremis|lm naves habentes remorum ordinem geminum, ut alibi 'triplici pubes quam Dardana versu inpellunt'. quidam tamen 'biremes' ad suum tempus volunt dixisse Vergilium, negantes Troicis temporibus biremes fuisse. Varro enim ait post aliquot annos inventas biremes.
Servius HOME

bav1646.127 bnf7959.74 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.216 med221.105 ubk206.29