monumenta.ch > Servius > 181
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 180 <<<     >>> Versus 182

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 181

1 lm|late petit|lm in quantum potest.
2 lm|pelago|lm in pelagus, ut 'inferretque deos Latio'.
3 lm|anthea si quem|lm aut ordo est 'ascendit scopulum requisiturus Anthea Capyn Caicum, si quem videat'. et usus est hoc genere elocutionis, quo et Terentius, qui dixit 'quod plerique omnes faciunt adulescentuli'. atqui nihil tam contrarium; omnes enim generale est, plerique speciale: ordo ergo est, quod omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, plerique equos alere, plerique canes. aut certe 'quem' vacat, ut superius diximus istas frequenter vacare particulas, ut ipse Vergilius 'Rhebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est'. nemo enim dicit 'si qua ulla', sed 'si ulla': vacat ergo 'qua'. item in Lucilio 'et quem Pamphilum quaeris' 'quem' vacat, nam de uno loquebatur. ergo 'si quem videat' pro 'si videat' posuit, cui contrarium ponebant veteres 'nullum', id est 'si quem vidisti' 'nullum vidi' pro 'non vidi'. sane legitur et 'si qua', ut sit 'si qua ratione'.
Servius HOME

bav1646.127 bnf7959.74 bnf7960.55 bnf7962.28 bnf10307.216 med221.105 ubk206.29